III. 2// V2: 3.2.1
- Handschriftentyp:
- V2: Leithandschrift
- Locus:
- f. 39rb
- Editoren:
- Texterarbeitung: Michele Spadaccini, Edition: Susanne Lepsius
- Rubrik Leithandschriften:
- De villanis non ordinandisalia manu intra columnas add.:2
Linke Glosse
Keine Glossen.
Haupttext
Ascriptitios sine voluntate et assensu eorum, quorum iuri subditi sunt et potestati, nullus episcoporum ordinare presumat. Hii, quorum ascriptitii sunt, si quid premium ob licentiam ordinandi vel consecrandi suscepisse convicti fuerint, ius ascriptitium perdant, et qui dederit pecuniam, ab ordine motus fisco nostro cum omnibus rebus suis vendicetur. Ne tamen sinistrum aliquod aliquando possit nostris constitutionibus obviare, si forte in rure vel vico ecclesia constituta assignatos habuerit sacerdotes, quibus decentibus sint aliqui subrogandi, et pertinacia domini ruris vel vici super ascriptitiis fieri subrogationem negaverit, presertim cum ex ipsis ascriptitiis persona ydonea sacerdotio ab episcopo expectatur, dignum clementie nostre videtur atque iustissimum ad iustam petitionem ecclesie ascriptitiorum dominum iure cogendum. Filii vero ascriptitii ordinati ad ascriptitiorum condicionem redeant, omni occasione remota.
Rechte Glosse
Keine Glossen.
Textkritischer Apparat
Keine Einträge.
Allegationen
Binnenverweise
Keine Verweise.
Quellenverweise
Keine Verweise.

