III. 4,2// V2: 3.3.2
- Handschriftentyp:
- V2: Leithandschrift
- Locus:
- f. 39vb-40ra
- Editoren:
- Texterarbeitung: Michele Spadaccini, Edition: Susanne Lepsius
- Rubrik Leithandschriften:
- [De revocatione demanii]
Linke Glosse
Keine Glossen.
Haupttext
Personas rebus aliis preferentes, .b. quanto eas pretiosiores habemus, tanto ipsarum detentoribus, que ad nostrum demanium immediate spectare noscuntur, penam imponimus duriorem. In hoc enim non tam nobis prospicimus, quam libertatis favemus, cum omnes merito liberi censeantur, qui nullo medio ad imperialem celsitudinem et regiam pertinent potestatem. Hoc igitur prohibitionis nostre decreto omnibus regni nostri nobilibus expressissime inhibemus, ut nullus militem vel baronem ad nostrum demanium pertinentes vel baroniam aliquam, que nostri demanii sit, ulterius detinere presumat. Alioquin detentum dissimulatione, dum hoc nostre curie non exponat, publicatione bonorum omnium multandum esse sancimus, detentorem vero scientem alio equivalenti puniri censemus.
Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Keine Einträge.
Allegationen
Binnenverweise
Keine Verweise.

