III. 50// V2: 3.22.2
- Handschriftentyp:
- V2: Leithandschrift
- Locus:
- f. 48vb-49ra
- Editoren:
- Texterarbeitung: Michele Spadaccini, Edition: Susanne Lepsius
- Rubrik Leithandschriften:
- [De fide mercatorum]
Linke Glosse
Keine Glossen.
Haupttext
Mercatores .g. quoslibet regni nostri sub eisdem ponderibus et mensuris in rebus magnis vel minimis et sub eisdem cannis, que ipsis curia nostra dederit, vendere volumus merces suas, ita tamen, ut ex mensuris maioribus in iure, quod ex mensuris ipsis curie nostre vel cuiuslibet loci domino debebatur, nullum collatoribus dampnum seu preiudicium afferatur, sed proportione prioris minoris mensure diligenter attenta non plus proinde solvatur, nisi quantum primitus solvebatur. ¶ Illud etiam presenti nostre constitutioni coniungimus, ut vendentes pannos in posterum ipsos ultra non abstrahant, nisi quantum canna protenditur, sed sine abstractionis aliqua violentia, sicut melius cum emptore convenire poterunt, nulla alia fraude vel machinatione adhibita, pannos ipsos vendere procurabunt.
Textkritischer Apparat
Keine Einträge.
Allegationen
Binnenverweise
Quellenverweise
Keine Verweise.

