III. 59// V2: 3.27.1

Handschriftentyp:
V2: Leithandschrift
Locus:
f. 50vb
Editoren:
Texterarbeitung: Michele Spadaccini, Edition: Susanne Lepsius
Rubrik Leithandschriften:
De nova militiaaltera manu intra columnas add.:27

Linke Glosse

Keine Glossen.

Haupttext

De nova militia.
Rex Rogerius.

Divine iustitie consentientes probanda probamus, contraria refutamus. .a. Sicut enim nullatenus exasperandi .b. sunt boni, ita beneficio non sunt fovendi mali. Sancimus itaque et tale proponimus edictum, ut quicumque novam militiam arripuerit sive quocumque tempore arripuerit contra regni beatitudinem, pacem atque integritatem, militie nomine et professione penitus decidat, nisi forte a militari genere per successionem duxit prosapiam. Idemque statuimus de sortientibus qualiscumque professionis ordinem, utputa si auctoritatem iudicis obtinuit sive notariorum officium ceterisque similibus.

Rechte Glosse

.a. Nota hic probanda probari contraria refutari.

.b. Nota bonos non esse exasperandos et malos beneficio non foveri.

Textkritischer Apparat

Keine Einträge.

Allegationen

Binnenverweise

Keine Verweise.

Quellenverweise

Keine Verweise.