III. 92
- Handschriftentyp:
- V2: Leithandschrift; F: Parallelhandschrift
- Locus:
- perditum, solum verbum finale 'sustinere' continetur; f. 2ra
- Editoren:
- Texterarbeitung: Michele Spadaccini, Edition: Susanne Lepsius
Linke Glosse
-a¶ Eos qui scienter C. de camphi. l. ii. G[uisandus de Rubo]
Haupttext
Rechte Glosse
-b¶ deierant: illud notabi[le] est puta sacramentum iudicial[e de]atum et prestitum revocatur pre[textu periu]rii ut si legatarius petiit leg[atum] ab herede et testamento n[on ap]parente heres detulit lega[tari]o iusiurandum, ut iuret sibi [re]lictum legatum et iura[vit de] inde patefacto testamento liq[uest ei] nullum esse relictum ut C. de [rebus ]cre. l. fi.. Et est forte ratio q[uia] de hiis controversiis, que ex [te]stamento proficiscuntur nec ex[quiri] veritas nec transigi potest non inspectis nec cognitis verbis testamenti, ut ff. de transact. l. de hiis. Delatio autem iurisiurandi necessarii antequam prestetur, revocatur pro arbitrio iudicantis; si autem sit prestitum non revocatur postea, nisi propter instrumenta nova postea reperta, ut ff. de iur. iur. l. amonendi. Dicit enim lata sententia fit revocatio, sic enim dicit absolutus fierit, set forte dicitur absolutus destinatione. Si enim lata esset sententia, non liceret revocare, ut dicitur in sacramento in lite, ut ff. de in lit. iur. l. videamus § penultimo. Voluntarium autem iura[mentum] in nullo casu, ut ff. de iur. iur. l. qui iurasse. Que omniam et notatur in summa de iuramento in ti. de rebus cre. et iur. iur. § iurasse At. Guisandus [de Rubo]
Textkritischer Apparat
Keine Einträge.

